PICILE pro POECILE

PICILE pro POECILE
PICILE, pro POECILE
apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 26. Tiburtinam villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academiam, Prytaneum, Canopum, Picilen, Tempe vocaret. Ita enim Veteres scriptum habent, et editio Mediolanensis servavit: cum alias legatur Poecilen. Nec aliter illâ aetate scribebant, picile, ποικίλη. Sic Mirae Sidonio Apollinari sunt Μοῖραι et Hecatombion ἑκατόμβοιον. Sic Ausonio, Epigr. 138. v. ult. Solicismus σολοικισμὸς: quod non versus gratiâ abillo usurpatum est, sed quia usitatissima in illa aetate scribendiratio sic ferebat. Numquam enim aliter scriptum invenitur, in vetustissimo libro Rhetorices ad Herennium, qui in Puteanorum asservatur Bibliotheca. In eodem Synaliphe ubique occurrit, pro synaloephe. Sic metici pro metoeci, μέτοικοι, apud Sidonium apollinarem et apud Frontinum de coloniis: Cimiterion, in vetustis Martyrologiis, κοιμητήριον; et quod magis mireris, Aulidus pro auloedus, apud Capellam, et melidia pro melodia: Tragidi pro Tragoedis, in Gloss. Idipus, in vetere Epigramm. pro Oedipus, de Sphinge:
Haec fecit thelames idipum conscendere matris,
Ut prolem incestam mutua dextra necet.
Inomaus quoque in veterib. libris, apud Cassiodorum, pro Oenomaus, Salmas. ad loc. cit. et ad Solin. Fuit autem poecile locus celebris Athenis, de quo in voce hac.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”